- MALAABARIA
- MALAABARIAGallis le Malabar, regio Indiae, in parte Australi Peninsulae cis Gangem ad Occasum inter regnum Decani ad Septentrionem et promontor. Comorinum ad Meridiem, valde abundans et fertilis. Extenditur, versus oram maris Maldivarum, per 125. leuc. ubi regna Calecuti, Cochini, Cranganorae, Cananorae, Coulani et Travancoris. Sunt etiam ibi aliquot minora regna, nempe Auriola, Badara, Batimana, Bipurium, Calecoulanum, Changanara, Chombaeum, Cota, Cicuranum, Curiga, Mangatum, Marta, Mouticum, Mutertum, Panhapelum, Fanurum, Porcanum, Pumhalum, Tanorum et Trivilaria. Praecipuae urbes Malabariae sunt Angamala, Calecutum, Cananorum, Cochinum, Coulanum, Cranganora, quae 4. sub Batavis a paucis annis; Travancorium, etc. ubi plurimi Christiani. Ibi aliquot coloniae etiam Batav orum et Lusitanorum, in ora littorali. Ultimus Rex in hac Regione fult Sarama Ferymal, qui Calecutii Regnum conferebat ministro cuidam sibi amicissimo fidelissimoque, tit ulum simul Samorini ipsi imponens, quod idem est, ac Caesar, five Imperator, in reliquos omnes inferiores Regulos, iubensque, ut reliqui huic pareant, tamquam vaialli. Unde in hodiernum usque diem Rex Calecutii titulum Samorini sibi usurpat, imperiumque in reliquos Malabarorum Reges sibi vendicat. Malabari integunt pudenda, cetera nudi incedunt, idque tam feminae, quam mares. In terra Malabar feracissima, piper crescit, quod alibi non provenit, nisi in his locis maritimis, hinc igitur necessario petendum est. Crescit quidem ad Malacum piper, sed parcius: at in Malabarorum Regno conquisitum, per universum orbem invehitur. Cinnami quoque hic ingens copia vide Maffaeum Inst. Ind. Linschot. Itin. Ind. c. 13. P. de Valle Itiner. tom. 4. et de propagatione Christianae Fidei inter Malabares, aliquid supra voce Iafanapatanum, plura vero apud Adr. de Mey Ministrum Verbi et Rectorem Seminarii ibidem Malabariei, literis scriptis ad Amicum Iafanapatano, die 7. Nov. A. C. 1690. et d. 22. Ianuar. 1692. ubi de diligentia et promptitudine iuventutis Malabaricae, in discenda lingua Hollandica, ac bonis Artibus, varia habet. Impressae sunt illae Hagae Comitis, A. C. 1693. Ceterum, floruit praefatus Sarama Perymal, circa A. C. 900. et a Mahometanis reductus, ultrô abdicato Regnô, Meccam peregrinatum concessit, ibique sanctitatis opinione vitam finiit; cumque liberis careret, regnum suum fidissimis Ministrorum distribuit, vide Ios. Scaligerum de Emend. Temp. l. 5. et Linschottanum Indiae Orient. c. 12. Uni vero ex intimis suis titulum Zamori tribuit; qui A. C. 907. urbem Kalecuthum exstruxit: Habentque ibi sedem Imperatoriam usque in hunc diem posteri eius, quamquam auctoritate multum imminuta. Nomina Imperatorum propria ignorantur, nec nisi confusôZamorinorum nomine memorati occurrunt. Unus tamen, nomine Ganfer circa A. C. 1498. regnâsse traditur Aloisiô Cadamusto. Potentia eorum decrevit, circa A. C. 1500. infracta potissimum a Lusitanis, qui sedem Mercaturae Calecuthô Cochinum urbem vicinam transtulerunt. Ita hoc Regnum ex maximo minimum factum: titulum Zamori, sive Imperatoris nihilominus Regibus eius retinentibus. Vide Hornium, Orb. Imp. Coeterum scribunt Malabares, ut et Siamenses, non a dextra ad sinistram, introrsum tendentes, ut Hebraei, Arabes et plerique reliqui Indi, sed contrariô modô: Linguaque Malaica, una ex potioribus Asiae linguis, omnium in Indiae Orientalis regionibus, purissima est, quam communiter Mercatores istorum locorum, utpote in Principum Indorum aulis, longe lateque (sicut in Turcica Arabica lingua) florentem, callent. Edidit Dictionarium Malaico-Latinum David Haex Romae, A. C. 1631. in 4. exstatque parvulum aliud Vocum Malaicarum et Iavanensium. Tom. I. Navigat. Belg-Navig. II. fol. 43. et seqq. Mahometismus hîc dominatur. Auctor Anonymus Historiae Orbis Terr. Part. 1. c. 9. sect. 3. §. 8. etc. Sed Malaica lingua, cuius modo mentio, non Malabarum, verum Malaccensium est. Vide infra in Malacca.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.